[281] EPISTOLA LXXXI.

Viro Clarissimo

SIBRANDO LUBBERTO

Sacrarum literarum doctori in Academia Franekerensi, Amico plurimum colendo.

Franekeram.

V. Cl. SIBRANDO LUBBERTO Is. CASAUBONUS S. D. Nae tu, Vir Clarissime, qui ad illustrandas res veteres Ecclesiae me vocas, surdo fabulam non narrares, si voluntati par suppeteret facultas. Scito enim, tibique ita persuade, quod hactenus in aliis studiis fecerim, casu quodam id factum potius, quam judicio aut voluntate mea. Nunquam enim ita desipui, aut mei oblitus sum, ut in amoenioribus istis literis putarem mihi esse acquiescendum. Quam cupio speroque vigiliarum mearum fructum, is profecto alius longe est ab ea jucunditate & voluptate, quam solum spondent suis cultoribus novem istae Sorores. Sed mihi cum admodum adolescenti prope invito imposita haec provincia fuisset, ad Sirenum Scopulos obdormiscere iisque adhaerere contigit. Sic mihi vitae pars melior in aliis quam volueram atque semper optaveram studiis transacta. Est enim, ut nosti, •βραχυς ο βιος•: ut serum sit, cum XXXVIII jam prope excesserim annum, spes inchoare longas, aut novas. Grata mihi tamen tua, SIBRANDE Doctissime, •κελευσματα•, si me ad illa studia maturius amici & familiares varii essent hortati, pridem factum esset, ut extaret in eo genere industriae nostrae (si qua ea est in nobis) aliquod specimen. Nunc in editione Athenaei toti occupamur: ea cura si DEUS voluerit nos defungi, & reliquis caeptis faverit, ea paramus ac pridem cogitamus, quae tibi caeterisque bonis omnibus non ingrata fore speramus. Sed de nobis nimis multa. Tu, Vir Doctissime, cui DEUS dedit & velle & posse, perge de ejus Ecclesia, deque omnibus piis bene mereri. Hic vero illud licet usurpare, Sic itur ad astra . DEUM OPT. MAX. quaeso oroque servet te nobis quam diutissime salvum & incolumem. Vale Vir Clarissime, & me ama. Gen. A. D. VII. Kal. Sept. MDXCIV.